LIBER TERTIVS

Aeneas narrat. “Postquam Graeci nos vicerunt. Ego et socii naves aedificavimus. Primum, ad Thraciam ivimus. Sed Thraci nunc amici Graecorum erant. Itaque, ad insulam Delum, navigavimus. Ibi erat oraculum dei Apollinis. Cum oraculo locutus sum et oraculum inquit: ‘Aeneas, matrem antiquam Troianorum petere debes.’ Pater meus Anchises inquit: ‘Troiani, ad insulam Cretam ire debemus. De Creta Troiani antiqui venerunt.’ Itaque ad insulam Cretam navigavimus. Sed paulo post pestilentia in urbem advenit et multos homines interfecit. Itaque ab insula Creta navigavimus. Tum ad insulas Strophades ubi habitabant Harpyiae, pars femina pars monstrum, ivimus. Una Harpyia mihi inquit, “Italiam invenies quando mensas comedes.” Subito ab insula navigavimus et ad urbem Epirum in Graecia venimus. Epirus ab Heleno, filio Priami, regnabatur. Helenus inquit, ‘Troiani, estis nunc prope Italiam, sed primum multa pericula subire debetis. Nolite ad insulam Siciliam navigare. Sicilia a monstris habitatur. Post multam malam fortunam, Italiam invenietis.’ Tristes et fessi ex urbe Epiro ad Italiam navigavimus. Tum Siciliam advenimus et timebamus. Postero die, Cyclopes in insula invenimus. Ad naves cucurrimus et iterum navigavimus. Tandem advenimus urbem Drepanum in Sicilia. Sed pater meus mortuus est. Tum iterum navigavimus et magna tempestas nos ad urbem Carthaginem portavit.”

© 2019 MAGISTER CRAFT.