LIBER QVARTVS

Iam Dido Aenean valde amabat. Dido coniugem non habebat quia mortuus est. Soror Didonis erat Anna. Anna dixit Didonem amare Aenean posse. Dido laeta erat. De monte Olympo Iuno et Venus spectabant. Iuno et Venus volebant Aenean Didonem in matrimonium ducere. Postero die inter venationem magna tempestas advenit. Dido et Aeneas in speluncam propinquam intraverunt. In spelunca Iuno et Venus occulte erant. Dido putavit se in matrimonium ductam esse. Fama, dea perniciosissima, per urbes potentes celeriter currebat. Fama omnibus nuntiabat Didonem esse coniugem Aeneae. Reges urbium irati erant. Postea Mercurius de monte Olympo ad Aenean celeriter volavit et Aeneae dixit: “Quid facis, Aeneas?! Iuppiter me tibi misit. Ad Italiam navigare debes, Aeneas!” Aeneas timebat et naves quam celerrime parare coepit. Aeneas iram Didonis timebat, itaque volebat nocte discedere. Sed Fama iam ad Didonem advenerat. Dido per totam urbem saeviebat. Tum Dido Aenean prope naves invenit et dixit: “Putabasne te me deludere posse? Te et socios tuos servavi! Non etiam mihi ploras, perfide?” In media sententia, exiit. Dido sororem vocavit et “soror Anna,” inquit, “me debeo liberare amore. Itaque tu aedifica mihi magnum rogum. Res Aeneae incendere volo. Tum collige mihi magicas herbas.” Anna subito magnum rogum aedificavit. Paulo post Anna in vallem propinquam ad herbas colligendas iit. Dido rogum ascendit et gladio Aeneae se interfecit. Anna sororem mortuam invenit. Iris, dea arcus, animam Didonis liberavit.

© 2019 MAGISTER CRAFT.