top of page

LIBER NONVS

Dum Aeneas cum Evandro erat, Iris ad Turnum iit et inquit, “I ad castra Aeneae dum abest et pugna socios eius!” Turnus et Rutuli ad castra Aeneae ierunt et naves Aeneae incenderunt. Cybele, mater deorum, Aenean adiuvare volebat. Itaque naves incendentes in nymphas mutavit. Nymphae subito in aquam cucurrerunt. Turnus laetus erat quia nunc Troiani fugere non poterant. Turnus et Latini circum Troianos erant. Nisus et Eurylaus amici et fortes Troiani erant. Volebant Aeneae de Turno nuntiare. Illa nocte, Nisus et Eurylaus in castra Turni ierunt. Multos inimicos interfecerunt. Sed Rutuli e somno suscitati sunt. Rutuli Nisum et Eurylaum interfecerunt. Postero die, Rutuli et Troiani pugnaverunt. Turnus in castra Troianorum intravit et multos Troianos interfecit. Troiani Turnum, Rutulos et Latinos timebant, sed advenit Ascanius. Ascanius unum ex Latinis interfecit et omnes Troiani laeti erant. Troiani fortiter pugnare coeperunt. Iterum, Latini et Rutuli Troianos fortiter pugnaverunt. Troiani portam oppidi clauserunt sed cum eis fuit Turnus solus. Tum, Troiani circum Turnum ierunt. Turnus fugit et saltavit in flumen.

Vergil Liber IX

Vergil Liber IX

bottom of page