LIBER QVINTVS

Aeneas et socii ab Africa ad Italiam navigaverunt. Magna tempestas advenit et ad Italiam navigare non poterant. Itaque, Aeneas iterum Siciliam navigavit. Postero die, Aeneas et socii ad sepulcrum Anchisis venerunt. In honore patris, erant certamina navium, pedum, equorum, pugilium, sagittariorum. Iuno de Olympo spectabat et irata erat. Dum Aeneas et socii certamina faciebant, Iuno Irim, deam arcus, ad eos misit. Iris ad naves iit ubi feminae Troianae erant. Iris vestimenta feminae Troianae gerebat et feminis Troianis dixit: “Troianae, fessae sumus. Nolumus navigare. Hic possumus Troiam novam facere. Naves incendamus!” Subito una Troiana vetus deam intellexit et dixit “Troiana non est! Dea est! Spectate faciem et oculos!” Sed Troianae iam furore captae sunt. Naves incenderunt. Nuntius ad Aenean advenit et omne narravit. Aeneas ad naves cum filio Ascanio cuccurit. Aeneas Iovem auxilio vocavit. Iuppiter audivit, pluvias misit navesque servavit. Aeneas progredi nolebat. Illa nocte, Anchises, pater Aeneae, in somnio ad Aenean advenit. In somnio Anchises Aeneae dixit Aenean senes, feminas et fessos in Sicilia relinquere et ad inferos ire debere. Postero die, Aeneas et socii ad Italiam navigaverunt.

© 2019 MAGISTER CRAFT.