LIBER SEXTVS

Aeneas et socii ad Cumas advenerunt. Aeneas ad Sibyllam venit. Sibylla futurum videre poterat. Sibylla Aeneae dixit, “Aeneas, in Italia multum pugnabis”. Aeneas Sibyllam rogavit quomodo posset ire ad inferos et patrem videre. Sibylla Aeneae dixit, “Debes, Aeneas, ramum aureum invenire et amico mortuo sepulcrum facere." Aeneas ramum aureum invenit et sepulcrum amico fecit. Postea, Sibylla Aenean in inferos duxit. Valde ater erat et ad flumen Stygem advenerunt. Aderat Charon foedus et terribili squalore. Charon magister navis erat et animos trans flumen portabat. Sed Charon nolebat Aenean in navem intrare. Aeneas non iam mortuus erat. Itaque Sibylla ramum aureum Charonti ostendit, et Aeneas in navem ascendit. Apud inferos erant multae umbrae. Apud umbras Dido erat. Aeneas cum Didone loqui conatus est. Sed Dido nullum dixit et fugit. Erant etiam umbrae Graecorum et Troianorum qui in bello Troiano mortui sunt. Tandem Aeneas in Elysium intravit et patrem invenit. Anchises Aeneae narravit de ducibus futuris Romae. Tum Aeneas et Sibylla per portam elephantam ierunt. Ad vivos redierunt et Aeneas ad socios.

© 2019 MAGISTER CRAFT.