top of page

LIBER SEPTIMVS

Aeneas et socii in Italiam advenerunt. Per Tiberim  ad Latium navigaverunt. Latini in Latio habitabant et a rege Latino regnabantur. Rex Latinus filiam pulchram nomine Laviniam habebat. Olim, oraculum regi Latino dixit, “Quidam barbarus Laviniam in matrimonium ducet.” Rex Latinus laetus erat. Aeneas barbarus fuit. Latinus Aeneae filiam Laviniam in matrimonium dare volebat. Sed Iuno, tamen irata, misit, Furiam malam, ad uxorem regis Latini. Furia Allecto cum Amata, uxore regis, locuta est. Amata iratissima facta est et ad Turnum, regem Rutulorum, iit. Amata Turnum et Rutulos ad bellum gerendum incitavit. Turnus iratissimus factus est quia Laviniam amabat et Aeneas barbarus fuit. Interea, Ascanius dum in silva venabatur, cervum interfecit. Pro dolor erat cervus regis Latini.  Populus ad regem Latinum cucurrit, quia bellum gerere volebat. Rex Latinus nolebat bellum gerere et in cubiculum suum iit. Sed populus Latinus iam arma ceperat.  Turnus, Rutuli, Latini et multi Itali ad bellum gerendum contra Troianos advenerunt.

Vergil Liber VII
bottom of page