LIBER OCTAVVS

Aeneas bello turbatus erat. In somnio Aeneas a Tiberino, deo Tiberis, visitatus est. Tiberinus Aenean monuit: “Roga auxilium ab Evandro rege”. Aeneas et socii per Tiberim navigaverunt. Ad Pallanteum advenerunt. Evander oppidum parvum in Pallanteo habebat. Evandro placebat Aeneas et Aenean adiuvare volebat. Interea, Venus ad coniugem suum Volcanum iit et eum rogavit, “O, Volcane, quaeso, fac arma filio meo.” Venus Volcanum amplexa est, et Volcanus respondit, “Faciam.” Volcanus Cyclopes, filios suos, vocavit. Cyclopes arma sub monte facere coeperunt. Postero die, Evander filium suum, nomine Pallantem, et socios cum Aenea misit. Tum Venus advenit et Aenean vocavit. Venus arma mirabilia in terram posuit. Aeneas gratus et laetissimus arma spectabat, iterum iterumque.

© 2019 MAGISTER CRAFT.