LIBER DECIMVS

Dum Rutuli castra Troianorum oppugnabant, Iuppiter, Venus Iunoque de bello loquebantur. Venus volebat Ascanium servare sed Iuno dixit non esse iustum. Iuppiter respondit: “Fatis decernendum est”. Aeneas Pallasque cum militibus ad bellum advenerunt. Aeneas Pallasque ad pugnam cucurrerunt. Pallas Turnum in agro invenit. Pallas Turnusque fortiter pugnaverunt, sed Turnus Pallantem hasta interfecit. Aeneas iratissimus in agro saeviebat omnes ferociter interficiens. Iuno timebat. Iuno Turnum servare volebat. Iuno umbram Aeneae fecit et umbram ad Turnum misit. Turnus umbram Aeneae in navem secutus est. Tum, Iuno navem solvit. Navis cum Turno a proelio navigavit. Aeneas multos alios interfecit.

© 2019 MAGISTER CRAFT.