LIBER VNDECIMVS

Inter multos mortuos, Troiani Latinique fessi et tristes erant. Troiani Latinique sepulcra volebant facere. Aeneas ob mortem Pallantis tristis erat. Equus Pallantis quoque ploravit! Mortuos in rogos incenderunt. Nemo pugnavit. Erat bellatrix nomine Camilla. Camilla Dianam colebat. Diana fuit dea venationis et soror Apollinis. Camilla Turno dixit “Ego sola volo contra Troianos bellum gerere!” Turnus laetus erat sed Camillam exspectare iussit. Tandem proelium coepit. Camilla duodecim viros interfecit. In medio proelio Camilla arma splendentia vidit. Dum arma splendentia capiebat, Camilla hasta interfecta est. Tum Troiani oppidum Latinorum oppugnaverunt. Turnus solus Aenean solum pugnare constituit. Sed nox advenit et proelium terminatum est.

© 2019 MAGISTER CRAFT.