LIBER DVODECIMVS

Postero die, Aeneas ad Turnum et Turnus ad Aenean hastas iaciunt. Sicut tauri magni in feroci pugna, Aeneas Turnusque pugnant. Aeneas Turnusque scutis concurrunt et magnus fragor caelum complet. Turnus Aenean gladio concurrit sed gladius in medio proelio fractus est. Turnus sine armis est. Itaque Turnus fugit. Aeneas antea vulneratus tarde currit. Aeneas clamat, "Turne, quo fugis? Veni ad me!" Dum Turnus fugit, Aeneas ad hastam in terra currit.  Dum Aeneas hastam ex terra trahere conatur, Iuturna, dea aquae, Turno gladium dat. Tandem Aeneas hastam ex terra capit. Dum Aeneas et Turnus pugnant, dei loquuntur de bello. Iuno est tristis quia Aeneas vincit et Iovem rogat, “Aeneas vincet, sed, quaeso, permitte nomen Latinum permanere.” Iuppiter laetus respondit, “Ita.” Aeneas Turnum intente spectat et inquit, “Cur dubitas, Turne? Quo fugis? Veni ad me, et pugna!” Turnus respondet, “Aeneas, te non timeo sed deos.” Turnus saxum magnum videt et ad Aenean iacit sed Aeneas saxo non tangitur. Turnus socios spectat sed nemo auxilium dat. Aeneas magnam hastam capit et firme ad Turnum iacit. Hasta volat sicut saxum iactatum tormento. Hasta femur Turni transfodit. Turnus Aenean gemitu orat, “Aeneas, mihi parce.” Primum Aeneas dubitat sed balteum Pallantis videt et iratus factus est. Pro amico Pallante Aeneas Turnum gladio interficit.

© 2019 MAGISTER CRAFT.