LIBER SECVNDVS

Aeneas tristis fabulam narravit. “Post decem annos Graeci ab urbe Troia navigaverunt. Sed Graeci equum ligneum reliquerunt. Nescivimus equum dolum esse. Equum in urbem portavimus. Illa nocte Graeci ex equo venerunt. Alii Graeci in urbem intraverunt. Eram domi cum familia. pater meus, nomine Anchises, erat senex et infirmus. Audivi magnum clamorem et in tectum domus ascendi. In urbe incendium et milites Graecos vidi. In urbem cucurri et cum Graecis pugnabam, sed milites vincere non poteram. Itaque ad regiam cucurri, quia regi auxilium dare volebam. Sed Pyrrhus, filius Achillis, regem iam interfecerat. Itaque domum redii. Pater meus Anchises e Troia exire nolebat, sed subito flammas magicas in capite Ascanii, filii mei, vidit. Pater ‘hoc est signum bonum’ dixit et exire paravit. Cum familia ad portum cucurri, sed uxorem amisi. Uxor mea, nomine Creusa, interfecta est et miserrimus eram. Cum familia et sociis ad montes cucurrimus.”

© 2019 MAGISTER CRAFT.