Featured Posts

Domus Romana

December 12, 2016

 

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie servus sum et de domo Romana discetis. Venite mecum ad domum Romanam. Ecce domus. In Roma antiqua, divites non in insulis sed in domibus habitabant. Domus etiam tabernam habebat. Ecce taberna. Nunc intremus! Per ianuam et fauces ad atrium imus. In atrio est impluvium. Aqua in impluvium de compluvio it. Hospites in atrio exspectant. Ecce cubiculum. Familia in cubiculis dormit. Ala lararium habet. Lares sunt dei domus. Ecce tablinum. Dominus meus in tablino laborat. Spectate me! Dominus sum! Hahahae! Ecce peristylium. Apud peristylium est triclinium. Familia in triclinio comedit. In culina cenam paro. In culina etiam aqua et latrina sunt. Ecce cella. In cella dormio. Ignoscite mihi, sed nunc fessus sum. Valete!

 

Share on Facebook
Share on Twitter
Please reload

Featured Posts

Septimontium

1/2
Please reload

Latest Posts

Orpheus et Eurydice

1/29
Please reload

Sign Up For Updates

Search By Tags

I'm busy working on my blog posts. Watch this space!

Please reload

© 2019 MAGISTER CRAFT.