Featured Posts

Thermae Romanae


Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie de thermis Romanis discetis. Venite mecum ad thermas Romanas. Ecce! Thermae Agrippae! Marcus Agrippa nobis primas thermas publicas dedit. Ecce natatio. Hic natare potes. Ecce palaestra. Hic cum amicis luctari potes. Ecce circus. Hic currere potes. Nunc ad apodyterium eamus. Hic vestem mutamus. Ignoscite mihi. Vestem muto. Ecce me! Ad frigidarium eamus. In frigidario est aqua frigida. Brrrr! Nunc ad tepidarium eamus. In tepidario aqua non est. In tepidario aer nec frigidus nec caldus est, sed tepidus. Ahhhh! Nunc ad caldarium eamus. In caldario aqua calda est. Eeeew! Nunc vobis ostendo ignem sub caldario. Hic caldarium est. Hic tepidarium est. Demum ad natationem magnam eamus! Ecce thermae Romanae! Valete!

Featured Posts

Latest Posts

Sign Up For Updates

Search By Tags
No tags yet.

© 2020 MAGISTER CRAFT.