Featured Posts

Lupercalia

February 8, 2017

 

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie de Lupercalibus discetis. Olim Mars deus belli et Rhea Silvia gemellos habebant. Gemelli Romulus et Remus vocabantur. Avunculus malus Rheae Silviae gemellos in flumen poni iussit. Sed gemelli non mortui sunt. Lupa gemellos servavit. Lupa gemellos in speluncam in monte Palatino portavit. Spelunca Lupercal vocabatur. Lupercalia semper in Lupercali incipiebant. Primum sacerdotes, qui Luperci vocabantur, capros et canem sacrificabant. Spectate! Tum Lupercus sanguinem in fronte duorum puerorum ponebat. Alius Lupercus sanguinem lacte auferebat. Postea Luperci comedebant et vinum bibebant. Hic festum incipiebat. Ex spelunca Luperci paene nudi per vias currebant et populum verberabant. Nunc quem verberem?! Te! Te! Te! Nunc quem?! Quem?! Ahahahah! Mihi valde placent Lupercalia! Valete!

 

Share on Facebook
Share on Twitter
Please reload

Featured Posts

Septimontium

1/2
Please reload

Latest Posts

Orpheus et Eurydice

1/29
Please reload

Sign Up For Updates

Search By Tags

I'm busy working on my blog posts. Watch this space!

Please reload

© 2019 MAGISTER CRAFT.