Featured Posts

Naumachia

May 31, 2017

 

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie de naumachia Augustea discetis. Quid significat naumachia? Naumachia est verbum Graecum. Latine proelium navale dici potest. Romani saepe naumachiam dicebant. Sed quid est? In naumachia spectatores naves pugnantes spectabant. Itaque, naumachia magna esse debuit. Sed ubi Romani naumachiam locare poterant? Augustus naumachiam suam trans Tiberim locavit. Ecce, naumachia Augusti! Mirabile visu!

Illic spectatores proelium navale spectabant. Naumachia Augusti etiam aquaeductum suum habebat! Eamus!

Nomen aquaeductui Aqua Alsietina est et aquam ex Ianiculo ad naumachiam portabat.

O spectatores fortunati! Hodie spectaculum est. Eamus! Possumus intrare hic. Hic, spectatores, imperator Augustus cum amicis spectabat.

Spectate! Proelium navale! Babae! Naves contra naves! Nautae contra nautas! Nautae non erant Romani sed captivi. Mirabile visu! Nunc Imperator Augustus de naumachia narrabit.

 

“Navalis proeli spectaclum populo dedi trans Tiberim...in quo triginta rostratae naves triremes aut biremes, plures autem minores inter se conflixerunt...pugnaverunt...millia hominum tria circiter.” --RG. Aug. XXIII

 

 

Ecce, naumachia Augusti!

Valete!

 

Share on Facebook
Share on Twitter
Please reload

Featured Posts

Septimontium

1/2
Please reload

Latest Posts

Orpheus et Eurydice

1/29
Please reload

Sign Up For Updates

Search By Tags

I'm busy working on my blog posts. Watch this space!

Please reload

© 2019 MAGISTER CRAFT.