Featured Posts

Diana

June 17, 2017

 

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie de dea Olympica discetis. Nomen deae Diana est. Diana est nomen Latinum. Nomen Graecum Artemis est. Diana in Monte Olympo habitabat. Mater et pater Dianae Latona et Iuppiter fuerunt.  Diana fuit dea lunae, silvarum, animalium, venatusque. Diana fratrem habebat. Apollo gemellus Dianae fuit. Venatores erant. Diana etiam virgo erat itaque viros non amabat.

Olim venator, nomine Actaeon, in silva cum canibus suis venabatur. Subito strepitum audivit. Actaeon canes exspectare iussit. Actaeon quiete per silvam ambulabat. Tum voces audivit. Per arbores spectavit et fontem vidit. In fonte erant nymphae et dea Diana, sine veste! Diana virgo est! Non licet Dianam sine veste videre! Diana valde irata Actaeonem in cervum mutavit. Canes eius Actaeonem non viderunt, sed cervum. Actaeon a canibus suis interfectus et consumptus est.

Ecce, finis fabulae Dianae.

Valete!

 

Share on Facebook
Share on Twitter
Please reload

Featured Posts

Septimontium

1/2
Please reload

Latest Posts

Orpheus et Eurydice

1/29
Please reload

Sign Up For Updates

Search By Tags

I'm busy working on my blog posts. Watch this space!

Please reload

© 2020 MAGISTER CRAFT.