Featured Posts

Forum Romanum

July 18, 2017

 

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie vobis Forum Romanum aetate Augusti ostendo. Quid est forum? Forum est spatium apertum. In foro potes emere, vendere, versari apud amicos, loqui de re publica vel sacrificium facere. Itaque in foro semper multi homines aderant. Primum vobis aedificia fori Romani ostendo. Hic est aedificium maximi momenti Romanis. Hoc Templum Vestae est. Salve, Virgo Vestalis, quid agit ignis Vestae? Bene. Ah, optime! Vale virgo. Prope Templum Vestae et Domum Publicam Regia est. Olim reges Romanorum hic habitabant. Nunc sacerdotes hic conveniunt. O Spectatores per Arcum Augusti, est forum Romanum, forum Augusti, Vergilii, Ovidii, Horatii et Livii! Spectate, illi viri olim hic ambulabant. Per hunc arcum Parthum triumphalem in forum Romanum Augustus triumphos ducebat. Prope Arcum Augusti Templum Castoris Pollucisque est. Edepol, quam pulchrum! Post mortem Caesaris, Augustus templum fecit. Templum Divi Iulii est. Inter templum est simulacrum Caesaris. Prope Templum Divi Iulii est aedificium magnum! Nomen aedificio est Basilica Aemilia vel Basilica Paulli est. Est locus negotii. Sed in Foro Romano sunt duae basilicae. Altera basilica etiam magna est. Nomen basilicae est Basilica Iulia. Hic iura dabantur. Hic Lacus Curtius est, sed est lacus sine aqua. Spectate illic, Templum Iani! Augustus ter ianuas clausit. Nunc clausae sunt quia pax adest! Hic est Lapis Niger, locus sacer. Fortasse hic sepulcrum Romuli est. Tum est Curia Iulia ubi senatores conveniebant. Iam de Curia Iulia alibi locutus sum. Spectatores, hic medium Romae. Vocatur umbilicus sicut umbilicus corporis. Hic est Rostra! Rostra vocatur quia rostra navium in parte fronte habet. Hic oratores declamabant. Illic Templum Saturni habemus. Sub Templum Saturni pecunia populi Romani erat! Prope templum est Milliarium Urbis. Ut dicimus “Omnes viae Romam ducunt”. Et hic est Fastus Romanus. Manent duo templa. Primum hic ante nos est Templum Concordiae. Est templum mangum et pulchrum. Tum est templum parvum, Templum Felicitatis. Hic Carcer est. Romani viros malos in carcerem mittebant. Salve. Possumne carcerem videre? Gratias. Oh nooooo! Wooooooo! Esne hic diu et multum? Adiuva! Adiuvame! Adiuva!

In Roma antiqua multi homines in Foro Romano versabantur. Ecce Forum Romanum plenum hominum!

Valete!

 

Share on Facebook
Share on Twitter
Please reload

Featured Posts

Septimontium

1/2
Please reload

Latest Posts

Orpheus et Eurydice

1/29
Please reload

Sign Up For Updates

Search By Tags

I'm busy working on my blog posts. Watch this space!

Please reload

© 2020 MAGISTER CRAFT.