Featured Posts

Apollo

August 5, 2017

 

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie de deo Olympico discetis. Nomen deo Apollo est. Apollo est nomen Latinum et Graecum nomen est Apollon. Apollo filius Latonae et Iovis est. Soror gemina Apollinis Diana est. Apollo est deus musicae, poesis, medicinae, solis, oraculique.  Haec fabula amoris est.

 

Olim Apollo pythonem magnum interfecit (ah ahm, magnum dixi--melius). Olim Apollo pythonem magnum interfecit et laetissimus erat. Apollo domum it et Cupidinem arcum flectentem videt. Apollo ridens Cupidini dicit, “Puer, quid arcu facis? Est arcus venatorum. Venator non es sicut ego. Ego pythonem magnum interfeci. Tibi licet amores irritare!” Cupido nullum dicit. Primum Cupido tristis est. Postea iratus est. Cupido Apollini nocere vult. Cupido sagittam amoris in Apolline figit. Tum Cupido sagittam odii in puella figit. Apollo non agit bene. Hic et illic spectat. Tum puellam pulchram videt.  Sed non est puella nympha est. Est Daphne et Apollo eam amat.

Daphne domum ire vult. Nunc pluit et Daphne aliquid audit. Apollo est! Et Apollo advenit. Daphne ab Apolline ambulat sed Apollo Daphnen sequitur. Daphne timet et fugit. Apollo dicit, “Mane, nympha, precor! Noli fugere! Hostis non sum. Deus musicae et oraculi sum. Deus medicinae sum sed nulla medicina me curare potest! Te amo.”

Daphne timet sed fessa est. Non vult currere. Daphne patrem vocat et dicit, “Pater quaeso serva me!” Pater filiam audit. Pater filiam servare vult. Pater Daphnen in arborem mutat.

Capilli in frondes, bracchia in ramos, pedes in radices. Apollo tristis dicit, “O Daphne mea, nunc arbor es. Laurus appellaris et eris semper arbor meus.”

 

Ecce, finis fabulae Apollinis.

Quis non potest vincere Apollinem?!

Valete!

 

Share on Facebook
Share on Twitter
Please reload

Featured Posts

Septimontium

1/2
Please reload

Latest Posts

Orpheus et Eurydice

1/29
Please reload

Sign Up For Updates

Search By Tags

I'm busy working on my blog posts. Watch this space!

Please reload

© 2019 MAGISTER CRAFT.