Featured Posts

Aquaeductus

December 31, 2017

 

*Scaena Prima - intro prope Tiberim*

 

Salvēte plūrimum! Nōmen mihi est Magister Craft et hodiē mēcum amicum habeō. Nōmen eī est Lūcius, agnōmine Scorpiō Mārtiānus. Salvē, Lūcī! Quid agis?

Lucius - Salvē, Magister Craft et omnibus salūtem! Mē bene habeō, grātiās! Quid facimus hodiē?

Magister Craft - Sumus in urbe antiquā Romā et de aquaeductibus Rōmānīs discēmus.

L - Optimē! Sed Magister Craft, nōn videō aquaeductum. Ubi sumus? Flūmen videō.

MC - Ita vērō! Hic nōn est aquaeductus sed longum flūmen. Tū vērō aquam nōn timēs, rēctē?

L - Minimē!  Scorpiō est signum aquāticum scīlicet.

MC - Ah bene. Nōmen flūminī est Tiberis.

L - Certē! Flūmen Tiberis! Bene nōvī hoc flūmen! Poterantne Rōmānī aquam ex Tiberī bibere?

MC - Minimē! Aqua ex Tiberī nōn bona erat. Sī hanc aquam biberis, aegrōtābis. Rōmānī aquam ex Tiberī nōn poterant bibere.

L - Intellegō. Itaque, quid fēcērunt Rōmānī? Rōmae nōn est aliud flūmen.

MC - Rēctē! Aliud flūmen nōn est. Rōmānī aquam bonam procul ā flūmine invēnērunt.

L - Ahh, et aquaeductibus ūtēbantur!

MC - Optimē! Aquaeductus aquam dūcēbant ad urbem. Eāmus ad aquaeductum!

 

*Scaena Secunda - prope Aquam Appiam*

 

L - Quid est nōmen aquaeductuī?

MC - Hic aquaeductus Aqua Appia est. Prīmus aquaeductus Rōmae est, et sub et supra terram it. Spectā!

L - Papae! Cūr in aquaeductū sunt fornices?

MC - Fornix fortis est et minus materiarum vult.

L - Estne alius aquaeductus Rōmae?

MC - Sane! Eāmus.

 

*Scaena Tertia - prope Aquam Virgonem*

 

MC - Hic aquaeductus, nōmine Aqua Virgo, est.

L - Est aquaeductus altus! Quō Aqua Virgō dūcit aquam?

MC - Bene rogās! Aqua Virgo aquam dūcit ad Thermās Agrippae, ad Stagnum Agrippae, ad fontēs pūblicōs, et ad domūs in Campō Mārtiō.

L - Quōmodo? Tantum ūnum aquaeductum videō.

MC - Vērum est. Prīmum aquaeductus aquam ad lacum dūcit. Hic lacus est. In lacō sunt cunīculī.

L - Cunīculī?! Suntne parvī leporēs aquāticī in lacō?!

MC - Ō Lūcī, nōn illī cunīculī! sed hī cunīculī. Vidē! Per hos cunīculōs aqua ad thermās, ad domūs, et ad fontēs it.

L - Ah, intellegō. Grātiās, Magister Craft!

MC - Nōn, grātiās tibi, Lūcī. Et grātiās vōbīs!

L et MC una - Valēte!

 

Share on Facebook
Share on Twitter
Please reload

Featured Posts

Septimontium

1/2
Please reload

Latest Posts

Orpheus et Eurydice

1/29
Please reload

Sign Up For Updates

Search By Tags

I'm busy working on my blog posts. Watch this space!

Please reload

© 2019 MAGISTER CRAFT.