Featured Posts

Inscripta Romana


Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie de inscriptis discetis. Quae sunt inscripta? Si homo in parietibus scribit, est inscriptum. Apud Romanos, non solum homines improbi inscribebant. Etiam homines probi et pueri puellaeque inscribebant. Romani per inscripta communicabant. Sed quid Romani in parietibus inscribebant? Inscripta varia sunt. Saepe Romani picturas et nomina in parietibus inscribebant. Spectate! Hic fuit femina nomine Faustina. Illic Peregrinus inscriptum est. Cur nasum magnum habet? Hoc inscriptum poema est, sed Vergilius hoc non scripsit! Hic populus vult Marcum Holconium duovirum esse. Fortuna secunda! Hoc inscriptum ostendit servos ludere. Iterum Faustina! Est femina praeclara! Quid Faustina fecit? Hmm. O, et illic, quid dicit hoc inscriptum? Iulus insanus est et Lucius maleficus?! Hmph, mihi videntur viri improbi! Papae, gladiatores! Fortasse hoc inscriptum nobis de pugna clara narrat. O, spectate illic. Inscriptum est Cornelia. Sane puella parva fecit. Ah, Iris, pulchrum! Et colores multos habet. Sed non omnes inscripta volunt. Ego, exempli gratia, nolo inscripta in parietibus meis. Ecce domus mea. Finem faci...eh! Quid est hoc?! Greco Latino Vivo? Quae nugae sunt? Iam sunt vivae hae linguae. Secundo et tertio die Mensis Martii? Quid est? Quis fecit?

Eh tu, quid scribis? Quis es?

Iohannes: Iohannes Florentinus sum, rector GrecoLatinoVivo. Secundo et tertio die Mensis Martii erit magnus conventus Neapoli! Obsecro, venite, venite omnes!

MC: Deliras! Video te scribere scire, sed num legere potes? “Nolite inscribere” Domus mea est! Et quas nugas scribis? Greco Latino Vivo? Et non est Greco, sed Graeco. Mehercle.

Ioh: Magister, amice, te oro, noli custodes vocare. Murum tuum mundabo.

MC: Abi, improbe! Me pulsavit?!

Nunc domus purganda est! Finem facio. Valete!

Featured Posts

Latest Posts

Sign Up For Updates

Search By Tags
No tags yet.

© 2020 MAGISTER CRAFT.