Featured Posts

Septimontium

May 8, 2018

 

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie de septem montibus Romanis discetis. Primum, suntne montes an colles? Scriptores Romani ‘montes’ et ‘colles’ dicebant. Sane, mons maior quam collis est. Eamus ad septem montes!

 

Hic Mons Palatinus est. In Monte Palatino Romulus Romam condidit. Hic casa Romuli est. Casa Romuli est prope speluncam, ubi olim lupa Romulum et Remum curavit. Nunc, adsunt templa et multae domus. Hic domus Augusti est.

 

Tum Montem Aventinum habemus. Mons Aventinus prope Tiberim est. Olim, Remus in Monte Aventino oppidum condere volebat. Hic est spelunca ubi fortasse monstrum Cacus habitabat. Sane, Cacus verus non fuit. Eamus! In Monte Aventino multi peregrini cum Romanis habitabant. Itaque multa templa deorum peregrinorum aderant.

 

Mons Capitolinus olim Mons Saturnius appellatus est. Mons Capitolinus maximi momenti fuit. In Monte Capitolino multa templa sunt. Hoc templum Iovis Optimi Maximi est. In hoc templo sunt Minerva dea scientiae, Iuppiter deus caeli et rex deorum, et Iuno dea feminarum et regina deorum. Hic templum Iunonis Monetae est. Inter templum Iunonis Monetae et templum Iovis Optimi Maximi Romulus asylum fecit. Tandem, illic est rupes Tarpeia unde homines mali deiectabantur. Sic semper improbis!

 

Hic est Collis Quirinalis. Romulus, primus rex Romanorum, non mortuus est, sed deus factus est. Nomen ei Quirinus fuit. Hic est collis eius. Ante nos templum Quirini est. Templum magnum est! Alia templa sunt prope templum eius. In Colle Quirinali, Horti Sallustiani quoque sunt. Pulchri, nonne?!

 

Viminalis minimus montium est. Hic homines in insulis et domibus habitabant. Ad pedem Collis Viminalis Subura est. Iulius Caesar hic natus est.

 

Prope Viminalem Mons Esquilinus est. Mons Esquilinus est maximus et altissimus e septem montibus Romanis. Hic est Porticus Liviae. Est spatium publicum. Prope Porticum Liviae est Iseum, ubi Isis colebatur.

 

Tandem Mons Caelius est. Sicut in Monte Palatino sunt domus in Monte Caelio. Prope Viam Appiam in Monte Caelio est Fons Camenarum. Camenae sunt Musae. Prope fontem est templum Honoris et Virtutis. Est templum duplex.

 

Ecce, septimontium Romae!

Valete!

 

Share on Facebook
Share on Twitter
Please reload

Featured Posts

Septimontium

1/2
Please reload

Latest Posts

Orpheus et Eurydice

1/29
Please reload

Sign Up For Updates

Search By Tags

I'm busy working on my blog posts. Watch this space!

Please reload

© 2019 MAGISTER CRAFT.