top of page

LIBER PRIMVS

Olim erat vir, nomine Aeneas. Aeneas a Troia ad Italiam navigabat. Aeneas conditor futurus Romae fuit. Sed Iuno, regina deorum, Aenean oderat . Iuno Aenean oderat quia Aeneas Troianus fuit. Iuno Troiam oderat quia Paris Venerem pulcherrimam esse dixit et non Iunonem. Iuno Carthaginem amabat. Carthago erat urbs Africae. Quodam die Aeneas cum sociis a Sicilia ad Italiam navigabat. Iuno regem ventorum vocavit. Rex ventorum magnam tempestatem ad Troianos misit. Aeneas timebat. Multi socii Aeneae in tempestate mortui sunt. Aeneas non mortuus est sed tristissimus erat. Aeneas et socii ad Africam advenerunt. Aeneas nunc per terram ignotam ambulabat. Venus, mater Aeneae, sicut venatrix advenit et Aenean adiuvavit. Venus narravit Aeneae de Carthagine et de regina, Didone. Aeneas Carthaginem vidit. Carthago erat urbs pulcherrima! Aeneas templum Iunonis vidit. In templo picturae de bello Troiano erant. Aeneas laetissimus erat. Advenit Dido, regina Carthaginis, et Aenean vidit. Laetissima erat! Dido magnam cenam in honore Aeneae et sociorum fecit. Cupido, deus amoris, in cena advenit. Per Cupidinem, Dido Aenean amare coepit. Tandem Dido Aenean de bello Troiano rogavit.

Vergil Liber I
bottom of page