Featured Posts

Circus Maximus

January 9, 2017

 

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie de circo discetis, de Circo Maximo! Primum Tarquinius Priscus circum fecit, sed nunc spectamus circum Augusti. In exteriore parte circi tabernae sunt. Interdum tabernarii in domibus supra tabernas habitabant.

In interiore parte circi, sunt duodecim carceres. In harena sunt duae metae. Ecce secunda meta. Circum harenam aqua est. Haec ova sunt. Ova significant quotiens equi circum metas ierint. Ecce obeliscus Augusti. Ecce delphini Agrippae. Apud primam metam est templum solis. In harena sacellum Murciae est. Hic sub terra sacellum Consi est. Hoc pulvinar est. Interdum ex pulvinari Augustus circenses spectabat. In circo ludicrum est equi, pugiles et venationes.

In curriculo equorum sunt quattuor factiones: russea, alba, prasina et veneta. Equi circum metas aut bigis aut quadrigis currunt. Bigae duos equos habent. Quadrigae quattuor equos habent.

Pugiles cum pugilibus pugnant.

In venationibus viri bestias pugnant. Aqua circum harenam spectatores ab bestiis defendit.

Valete!

 

Share on Facebook
Share on Twitter
Please reload

Featured Posts

Septimontium

1/2
Please reload

Latest Posts

Orpheus et Eurydice

1/29
Please reload

Sign Up For Updates

Search By Tags

I'm busy working on my blog posts. Watch this space!

Please reload

© 2020 MAGISTER CRAFT.