TRANSCRIPTS

March 4, 2019

Laete canebat Orpheus quia Eurydicem valde amabat. Quodam die, Orpheus Eurydicem in matrimonium duxit. Dum Orpheus canebat, uxor cara per herbas laetissime saltabat. Subito, serpens eam momordit. Eurydice mortua est. Orpheus tristissimus, sine amore suo, non iam caneba...

May 8, 2018

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie de septem montibus Romanis discetis. Primum, suntne montes an colles? Scriptores Romani ‘montes’ et ‘colles’ dicebant. Sane, mons maior quam collis est. Eamus ad septem montes!

Hic Mons Palatinus est. In Monte Palat...

March 31, 2018

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie mecum amicum habeo. Nomen ei est Alexander Vernonesis. Salve, Alexander. Quomodo te habes?

Alexander - Salve, Magister Craft! Optime me habeo gratias. O, Magister Craft, cur in manu gladium habes?

MC - Ah, gladium in...

January 30, 2018

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie de inscriptis discetis. Quae sunt inscripta? Si homo in parietibus scribit, est inscriptum. Apud Romanos, non solum homines improbi inscribebant. Etiam homines probi et pueri puellaeque inscribebant. Romani per ins...

December 31, 2017

*Scaena Prima - intro prope Tiberim*

Salvēte plūrimum! Nōmen mihi est Magister Craft et hodiē mēcum amicum habeō. Nōmen eī est Lūcius, agnōmine Scorpiō Mārtiānus. Salvē, Lūcī! Quid agis?

Lucius - Salvē, Magister Craft et omnibus salūtem! Mē bene habeō, grātiās! Quid faci...

December 7, 2017

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hoc est Solarium Augusti. Sumus in Campo Martio. Solarium Augusti tantum meridiem ostendit. Sed dies duodecim horas habet. Nox quoque duodecim horas habet. Hodie Solarium Augusti me adiuvabit. Hodie vobis narrabo quid he...

November 10, 2017

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie de ponte et viro discetis. Olim Porsenna, rex Etruscorum, Romam volebat capere. Romani Romam servare volebant. Etrusci erant prope Romam. Etrusci trans Tiberim erant. In flumine pons erat. Nomen ponti erat Pons Sub...

October 14, 2017

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie est Idus Octobris. Dies festus est. In die festo October Equus celebratur. October Equus est festum Martis.

Olim Graeci Troiam ceperunt equo. Aeneas, conditor Romae, Troianus fuit. Fortasse October Equus est festum...

October 7, 2017

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie de Pantheo discetis. Anno vicesimo septimo a. C. n. Marcus Agrippa Pantheum fecit. Agrippa Augusto Pantheum fecit. In Campo Martio est Pantheum. Pantheum spectat mausoleum Augusti. Inter mausoleum Augusti et Panthe...

August 25, 2017

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie de Ara Pacis Augustae discetis. Quid est “ara”? In ara sacerdos sacrificium facit. Quid significat “pax”? Pax tempus est quando nemo bellum gerit. Itaque in hoc loco gratias deis agimus quia bellum non gerimus. Ann...

Please reload

Featured Posts

Septimontium

1/2
Please reload

Sign Up For Updates

Sign Up For Updates

© 2019 MAGISTER CRAFT.