top of page
Featured Posts

Orpheus et Eurydice

Laete canebat Orpheus quia Eurydicem valde amabat. Quodam die, Orpheus Eurydicem in matrimonium duxit. Dum Orpheus canebat, uxor cara per herbas laetissime saltabat. Subito, serpens eam momordit. Eurydice mortua est. Orpheus tristissimus, sine amore suo, non iam canebat. Volebat ad Orcum ire et uxorem reducere.

Hic et illic ianuam Orci quaerebat. Tandem, ianuam Orci invenit et intravit. Spes ei musicam redidit. Dum per atrum Orcum ambulabat, canebat. Ob musicam pulcherrimam eius, portae Orci apertae sunt. Cerberus eum intrare permisit. Omnes umbrae tacitae erant et eum spectaverunt.

In templo magno, in solio marmoreo sedebat rex Orci et mortuorum, nomine Pluto, cum uxore Proserpina. Erant valde commoti ob musicam pulcherrimam eius. Et ploraverunt.

Proserpina Plutonem rogavit “Permitte Eurydicem cum Orpheo redire.”

Pluto adsensit sed dixit, “Dum ex Orco ambulatis, non licet tibi uxorem spectare. Eurydice ambulabit semper post te, et si tu eam spectabis, Eurydice debebit ad Orcum redire”.

Laetissimus Orpheus per Orcum atrum ad ianuam ambulavit. Subito, dubitare coepit. Ambulabatne vere Eurydice post eum an non? Dubitabat multo. Tandem, post eum spectavit et eam vidit! Sed subito Eurydice ad Orcum rediit. Bis Orpheus eam amisit.

Numquam laetitiam iterum invenit. In silvam obscuram se duxit. Nunc tristissime canebat et omnia animalia circum eum plorabant. Advenerunt nonnullae nymphae quae cum Orpheo saltare volebant. Nymphae eius carmen non audiverunt itaque tristes non erant. Orpheus negavit cum eis saltare. Nymphae iratae factae sunt et eum interfecerunt. Corpus eius in flumen iecerunt.

Musae tristissimae eum quaerebant. Ad insulam Lesbum eum invenerunt. Decorum funus fecerunt Orpheo. Tandem cum cara Eurydice sua esse potuit.

Featured Posts

Latest Posts

Sign Up For Updates

Search By Tags
No tags yet.
bottom of page