Featured Posts

Castra Romana

February 28, 2017

 

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie dux exercitus sum. Spectate gladium meum! De castris Romanis discetis. Itaque, ad castra Romana eamus! Sin, sin, sin, dex, sin. Ecce. Cotidie milites castra faciunt. Postero die milites castra movent. Primum fossam et vallum faciunt. Fossa et vallum circum castra eunt. In his castris tabernacula sunt. Milites in tabernaculis dormiunt. In hoc tabernaculo dux dormit et consilium capit. Vt videtis, castra duas vias et quattuor portas habent. Hic milites praedam et captivos et bestias tenent.

Si milites diu pugnare debent, castra stativa faciunt. Castra stativa ex ligneo an lapide faciuntur. In castra stativa milites in casis an aedibus habitant. Castra stativa etiam duas vias et quattuor portas habent.

Interdum castra fiunt castrum. Castrum est oppidum. Hoc oppidum Castrum Caesareum vocatur. In castro sunt milites sed etiam cives. Omnes in insulis an domibus habitant. Hic est forum et templum. Illic tabernae sunt. Vt semper sunt duae viae et quattuor portae. Castrum quoque amphitheatrum habet et aquaeductum. Nos verbum castrum habemus in nominibus oppidorum Britannicorum sicut Lancaster et Manchester. Zaragoza in Hispania erat Castra Caesar Augusta et Torino in Italia erat Castra Taurinorum. Valete!

 

Share on Facebook
Share on Twitter
Please reload

Featured Posts

Septimontium

1/2
Please reload

Latest Posts

Orpheus et Eurydice

1/29
Please reload

Sign Up For Updates

Search By Tags

I'm busy working on my blog posts. Watch this space!

Please reload

© 2019 MAGISTER CRAFT.