Featured Posts

Theatrum Romanum

April 10, 2017

 

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie de theatro Romano discetis. Quid Romani in theatro faciebant? In theatro Romani erant spectatores. Tragoedias, comoedias etiam gladiatores spectabant. A primo, Romanis divitibus theatra non placebant. Itaque prima theatra Romae lignea erant. Spectate hic. Habemus theatrum ligneum. Theatra lignea in spatiis publicis erant, exempli gratia in foro Romano an in circo. Postea, Romanis theatra incipiebant placere. In aetate Augustea erant tria theatra lapidea. Pompeius Magnus primum theatrum lapideum fecit. Intramus hic. Eamus sursum. Hic est Templum Veneris. Haec est cavea. Spectatores in cavea sedebant an stabant: pauperi sursum et divites deorsum. Hic in orchestra senatores sedebant. Interdum, in orchestra gladiatores pugnabant. Sed qui sunt illi? Illi sunt histriones. Histriones in pulpito cantabant.  Quid in vultibus gerunt? Histrio in vultu personam gerit. Persona potest esse laeta, irata an tristis. Ignosce mihi, histrio, possum personam tuam gerere? Gratias! Spectate! Placetne persona mea? Estne foeda an pulchra? Nunc vobis demonstrabo alium theatrum. Venite! Ecce Theatrum Balbi. Non est tam magnum quam Theatrum Pompeium. Spectate sursum. Si calidum erat, theatra vela habebant. Tandem eamus ad Theatrum Marcelli. Imperator Augustus hoc theatrum fecit. Est theatrum marmoreum. Theatrum habet pulpitum. Ecce pulpitum rubrum. Ecce scaenae frons et illic est cavea. Redeamus ad theatrum Pompeium, nunc est comoedia:

Acroteleutium: Si amavit umquam aut si parem sapientiam habet ac formam,

per amorem si quid fecero, clementi animo ignoscet.

 

Palaestrio: Vt, quaeso, amore perditast tuo misera. Pyrgopolynices: Mutuom fit.

Pal.: Tace, ne audiat. Milphidippa: Quid astitisti obstupida? cur non pultas?

Acr.: Quia non est intus quem ego volo.

Milph.: Qui scis?

Acr.: Scio pol ego, olfacio;nam odore nasum sentiat, si intus sit.

Pal.: Hariolatur.

Pyrg.: Quia me amat, propterea Venus fecit eam ut divinaret.

Acr.: Nescio ubi hic prope adest quem expeto videre: olet profecto.

Pyrg.: Naso pol iam haec quidem plus videt quam oculis.

Pal.: Caeca amore est!

 

ahahah! O, spectatores optimi, ignoscite mihi. Velim spectare hanc. Itaque, valete!

 

Share on Facebook
Share on Twitter
Please reload

Featured Posts

Septimontium

1/2
Please reload

Latest Posts

Orpheus et Eurydice

1/29
Please reload

Sign Up For Updates

Search By Tags

I'm busy working on my blog posts. Watch this space!

Please reload

© 2019 MAGISTER CRAFT.