top of page
Featured Posts

October Equus


Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie est Idus Octobris. Dies festus est. In die festo October Equus celebratur. October Equus est festum Martis.

Olim Graeci Troiam ceperunt equo. Aeneas, conditor Romae, Troianus fuit. Fortasse October Equus est festum in memoria belli Troiani.

Festum in Campo Martio incipit. Bigae currunt. Equus victor sacrificatus est. Sacerdos equum hasta interficit. Sacerdos caudam et caput equi capit. Tum sunt Suburaneses et Sacravienses. Suburaneses in Subura habitant et Sacravienses in Sacra Via habitant. Suburaneses et Sacravienses inter se pugnant quia volunt caput equi. Si vincunt Suburaneses, caput ad turrim Mamiliam portant. Si vincunt Sacravienses, caput ad Regiam portant. Cauda equi ad templum Vestae portatur. Tum sanguis ex cauda in ignes cadit et sacrificium faciunt. Mars pater, macte sacrificio esto!

Valete!

Featured Posts

Latest Posts

Sign Up For Updates

Search By Tags
No tags yet.
bottom of page