Featured Posts

Mors Caesaris


Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie fabulam de Idibus Martiis discetis.

Olim erat vir nomine Gaius Iulius Caesar. Caesar fortis et sapiens erat. Maximus dux exercitus erat.

Sed senatoribus Caesar non placebat. Minime. Senatores Caesarem timebant. Senatores putabant Caesarem regem esse velle. Itaque senatores Caesarem interficere volebant.

Idibus Martiis, Caesar domi cum uxore erat. Illo die in curiam ire debebat. Caesar ire nolebat. Illo die Caesar agrotabat. Uxor etiam illa nocte somnium malum habebat. In somnio domus Caesaris cecidit et Caesar a viris interfectus est. Uxor timebat.

Advenit amicus Caesaris.Et paulo post, Caesar cum amico ad curiam iit.

Haruspex Spurinna Caesarem monuit, “Caesar! Caesar! Cave Idus Martias!”

In curia Cimber Caesarem pepulit. Caesar dixit, “Ista quidem vis est!”

Et fere omnes senatores Caesarem confoderunt.

Caesar interfectus est. Parricidium fuit.

Postea, populus Romanus valde tristis erat. Populus curiam incenderunt.

Ecce. finis fabulae Iduum Martiarum. Valete et cavete!

Featured Posts

Latest Posts

Sign Up For Updates

Search By Tags
No tags yet.

© 2020 MAGISTER CRAFT.