Featured Posts

Parilia


Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. O, spectatores, scitisne qui dies sit? Qui dies est? Hmm, videamus. Hodie est dies unus et vicesimus mensis Aprilis. Itaque est dies natalis Romae. Roma condita est anno septingentesimo quinquagesimo tertio DCCLIII a.C.n. Apud Romanos antiquos hodie erat quoque dies festus. Nomen festo erat Parilia vel Palilia. Pales dea pastorum erat. Curabat pastores. Itaque Parilia erat festum pastorale. Ritus antiquus sic erat: Pastores se et oves aqua purgabant. Fumum fecerunt sanguine equi, cineribus vituli et stipulis fabalibus. Pastores Deae Pali sacrificia privata faciebant. Lac et liba dabantur. Pastores quoque sacrificia publica faciebant et semper lactem et liba dabant. Tum pastores Palem precabantur. Postea pastores lactem et sapam bibebant. Deinde pastores et oves per acervos ardentes ter transiliebant. Tandem pastores et amici cenam magnam sub caelo faciebant. Io Parilia! Felix dies natalis Romae! Valete!

Featured Posts

Latest Posts

Sign Up For Updates

Search By Tags
No tags yet.

© 2020 MAGISTER CRAFT.