Featured Posts

Juno


Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie de dea Olympica discetis. Nomen deae Iuno est. Iuno est nomen Latinum. Nomen Graecum Hera est. Iuno filia Opis et Saturni fuit. In Monte Capitolino Iuno templum habebat. Frater et maritus Iunonis Iuppiter fuit. Pavo animal carum Iunoni erat. Iuno fuit dea feminarum et matrimonii.

Olim vir et femina fuerunt. Coniuges erant. Liberos valde volebant sed, pro dolor, liberos non habebant et tristes erant. Sub monte Esquilio silva erat. Silva sacra Iunoni erat. Itaque, coniuges cum sacerdote ad silvam sacram ierunt. Femina Iunoni inquit, ‘O Iuno, quaeso, adiuva nos. Mitte liberum nobis.’ Primo nihil responsum erat. Postea ventus arbores movebat. In arboribus Iuno apparuit et inquit, ‘Pulsate tergum feminae pellibus capri.’ Tum sacerdos sacrificium caprum fecit. Vir tergum feminae pellibus capri verberavit. Post decem menses, vir pater et femina mater erant! Gratias Iunoni! Pater et mater valde laeti erant!

Ecce, finis fabulae Iunonis.

Valete!

Featured Posts

Latest Posts

Sign Up For Updates

Search By Tags
No tags yet.

© 2020 MAGISTER CRAFT.