Featured Posts

Ara Pacis

August 25, 2017

 

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie de Ara Pacis Augustae discetis. Quid est “ara”? In ara sacerdos sacrificium facit. Quid significat “pax”? Pax tempus est quando nemo bellum gerit. Itaque in hoc loco gratias deis agimus quia bellum non gerimus. Anno tertio decimo a. C. n. senatus aram Augusto dedicavit. Anno nono a. C. n. senatus aram fecit ad Campum Martium. Ecce Ara Pacis Augustae! Ara Pacis Augustae multas picturas habet.  In prima pictura Mars et Faustulus Romulum et Remum cum lupa spectant. Romulus conditor Romae est et primus rex Romanorum. In secunda pictura Numa Pompilius, secundus rex Romanorum, est. Numa sacrificium ante Templum Iani facit. In pictura longa sunt multi homines. Sunt lictores, sacerdotes, Augustus ipse! Sunt feminae et liberi. Populus a via has picturas videt. Dea Pax, fortasse, in hac pictura est. Cum dea duo infantes et duae nymphae sunt. In ultima pictura Dea Roma est. Roma in armis sedet quia pax est. Nunc in aram intremus. Intra Aram Pacis Augustae etiam sunt picturae. Intra aram bucrania (id est capita boum) sunt. Inter bucrania sertae sunt. Et hic in media ara sacerdos sacrifiium facit.

Ecce Ara Pacis Augustae!

Pax regnet!

Valete!

 

Share on Facebook
Share on Twitter
Please reload

Featured Posts

Septimontium

1/2
Please reload

Latest Posts

Orpheus et Eurydice

1/29
Please reload

Sign Up For Updates

Search By Tags

I'm busy working on my blog posts. Watch this space!

Please reload

© 2019 MAGISTER CRAFT.