Featured Posts

Horatius Cocles

November 10, 2017

 

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hodie de ponte et viro discetis. Olim Porsenna, rex Etruscorum, Romam volebat capere. Romani Romam servare volebant. Etrusci erant prope Romam. Etrusci trans Tiberim erant. In flumine pons erat. Nomen ponti erat Pons Sublicius. Trans Tiberim Etrusci cum Romanis fortiter pugnabant. Romani Romam servare volebant. Sed quomodo Romani Romam servare poterant? Romani cum Etruscis pugnabant prope pontem. Etrusci trans pontem volebant ire. Etrusci Romam capere volebant. Tum advenit vir, vir fortis. Nomen viro erat Horatius Cocles. Horatius clamavit, “Romani, pontem rumpite. Cum Etruscis solus pugnabo! Servate Romam! Ite!” Horatius fortiter cum Etruscis in ponte pugnabat. Tum, milites Romani pontem ruperunt. Horatius in Tiberim desiluit. Horatius Romam natavit. Etrusci trans pontem et trans flumen ire non poterant. Horatius Romam servavit!

Ecce finis fabulae. Valete!

 

Share on Facebook
Share on Twitter
Please reload

Featured Posts

Septimontium

1/2
Please reload

Latest Posts

Orpheus et Eurydice

1/29
Please reload

Sign Up For Updates

Search By Tags

I'm busy working on my blog posts. Watch this space!

Please reload

© 2019 MAGISTER CRAFT.