Featured Posts

Quid heri feci?

December 7, 2017

 

 

 

Salvete plurimum! Nomen mihi est Magister Craft. Hoc est Solarium Augusti. Sumus in Campo Martio. Solarium Augusti tantum meridiem ostendit. Sed dies duodecim horas habet. Nox quoque duodecim horas habet. Hodie Solarium Augusti me adiuvabit. Hodie vobis narrabo quid heri fecerim. Ante lucem de lecto surrexi . Me lavi et ientaculum edi. Panem et ficos edi. Tum ad scholam ii. Discipulos meos docui ab hora prima usque ad sextam horam. Sexta hora meridies est. Meridie pausam fecimus. Ad prandium ii. Ad thermopolium prandium edi. Panem, olivas, nuces, et caseum edi. Post prandium, hora septima, non ad scholam redii. Domum ad dormiendum redii. Hora octava in thermas Agrippae ii. Cucurri et me lavi. Hora nona domum ad cenandum redii. In domo cum familia cenavi. Prima mensa edimus panem, olivas, nuces, holera, et piscem. Tum secunda mensa poma et mel edimus. Hora decima ego et liberi lusimus. Ab hora undecima usque ad horam duodecimam libros legere volebam. Sed paulo post horam undecimam dormivi. Et vos, quid heri fecistis? Valete!

 

Share on Facebook
Share on Twitter
Please reload

Featured Posts

Septimontium

1/2
Please reload

Latest Posts

Orpheus et Eurydice

1/29
Please reload

Sign Up For Updates

Search By Tags

I'm busy working on my blog posts. Watch this space!

Please reload

© 2020 MAGISTER CRAFT.